Charter Document - 05861126
| Charter Number: | 05861126 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Cartulary of Meaux |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Mandate |
| Date: | 1225 |
| Date type: | Internal, A.D., Feast |
| Resource Link(s): |
Reference Document for this Embedded Document Embedded Document |
Charter:
Universis sancte matris ecclesie filiis ad quos littere presentes pervenerint Willelmus de Kyrkeham et Philippus de Novo Burgo Ebor diocesis et Willelmus Sancti Andree Ebor priores eternam in Domino salutem Noverit universitas vestra nos mandatum domini pape in hec verba suscepisse [] Huius igitur auctoritate mandati partibus in presencia nostra constitutis de assensu utriusque partis et de assensu et voluntate decani et capituli Ebor ab utraque parte ab omni controversia super garbis prenominatis imperpetuum penitus est et sponte recessum sub hac forma quod [] dicti abbates et conventus eorum de omnibus terris adquisitis a tempore concilii Lateranensis sub domino papa Innocencio tercio anno incarnacionis Dominice mcc quintodecimo celebrati vel de cetero adquirendis de quibus dictum hospitale prefatum redditum garbarum percipere consuevit de singulis carucis solvent de vetero dicto hospitali annuatim garbas secundum quantitatem terrarum et consuetudinem Ebor syrie sine fraude et dolo et per hunc solucionem liberi erunt prefati [] abbates et eorum conventus imperpetuum ab omni vexacione peticione et querela dicti hospitalis quo ad questionem dictarum garbarum Facta est autem hec composicio amicabilis inter partes prefatas anno incarnationis Dominice mcc vicesimo quinto in octabis Sancti Iohannis Baptiste in maiori ecclesia Ebor in presencia dictarum partium et ab utraque parte recepta et ad plenam et perpetuam huius composicionis securitatem et ad solucionem dictarum garbarum fideliter in posterum faciendam decanus et capitulum Ebor sigillum suum autenticum una cum sigillis partium et nostris huic scripto fecerunt appoini Hiis testibus magistro Rogero de Insula decano magistro Galfrido de Norwiz precentore domino Willelmo thesaurario magistro Ricardo Cornubies cancellario Ebor ecclesie magistro Waltero de bysebec archidiacono de Estring magistro Matheo archidiacono Cliveland magistro Willelmo de Lanum archidiacono Dunelmensis magistro Iohanne Romano magistro Thoma de Lychefeld magistro Godardo penitenciario magistro Mauricio magistro Roberto de Winton magistro Helia Bernardo canonicis Ebor
Markups
Names Markup:
Universis sancte matris ecclesie filiis ad quos littere presentes pervenerint Willelmus de Kyrkeham et Philippus de Novo Burgo Ebor diocesis et Willelmus Sancti Andree Ebor priores eternam in Domino salutem Noverit universitas vestra nos mandatum domini pape in hec verba suscepisse [] Huius igitur auctoritate mandati partibus in presencia nostra constitutis de assensu utriusque partis et de assensu et voluntate decani et capituli Ebor ab utraque parte ab omni controversia super garbis prenominatis imperpetuum penitus est et sponte recessum sub hac forma quod []embed dicti abbates et conventus eorum de omnibus terris adquisitis a tempore concilii Lateranensis sub domino papa Innocencio tercio anno incarnacionis Dominice mcc quintodecimo celebrati vel de cetero adquirendis de quibus dictum hospitale prefatum redditum garbarum percipere consuevit de singulis carucis solvent de vetero dicto hospitali annuatim garbas secundum quantitatem terrarum et consuetudinem Ebor syrie sine fraude et dolo et per hunc solucionem liberi erunt prefati [] abbates et eorum conventus imperpetuum ab omni vexacione peticione et querela dicti hospitalis quo ad questionem dictarum garbarum Facta est autem hec composicio amicabilis inter partes prefatas anno incarnationis Dominice mcc vicesimo quinto in octabis Sancti Iohannis Baptiste in maiori ecclesia Ebor in presencia dictarum partium et ab utraque parte recepta et ad plenam et perpetuam huius composicionis securitatem et ad solucionem dictarum garbarum fideliter in posterum faciendam decanus et capitulum Ebor sigillum suum autenticum una cum sigillis partium et nostris huic scripto fecerunt appoini Hiis testibus magistro Rogero de Insula decano magistro Galfrido de Norwiz precentore domino Willelmo thesaurario magistro Ricardo Cornubies cancellario Ebor ecclesie magistro Waltero de bysebec archidiacono de Estring magistro Matheo archidiacono Cliveland magistro Willelmo de Lanum archidiacono Dunelmensis magistro Iohanne Romano magistro Thoma de Lychefeld magistro Godardo penitenciario magistro Mauricio magistro Roberto de Winton magistro Helia Bernardo canonicis Ebor
