Charter Document - 05860371

Charter Document - 05860371


Charter Number: 05860371
Cartulary Title: The Cartulary of Meaux
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1200 - 1218
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus ad quos presens scriptum pervenerit Henricus filius Willelmi de Grymeston salutem Noverit me concesse et dedisse et presenti carta confirmasse Deo et sancte monachis de Melsa ad fabricam ecclesie sue quamdam partem quadrarie mee in campo de Grimeston cum libero introitu et exitu illam videlicet partem totam que iacet versus solem iuxta terram quam tenent Matheus de Austwyc et Dionisia uxor eius quicquid scilicet ibidem habui usque ad predictam terram Mathei et Dionisie Et sciendum quod licebit monachis ei[e]cere terram de predicta quadraria ad qualiter partem voluerint preterquam ad partem aquilonarem super terram videlicet predicti Mathei Hanc donacionem feci ego prefatis monachis in liberam et puram elemosinam sicut aliqua elemosina liberius et quietius dari potest et teneri ut de ea faciant quod eis placerint absque ullo re[te]nemento et disturbacione mei vel heredum meorum Et ego et heredes mei predictam elemosinam ad opus eorundem monachorum warantizabimus de omni iure ad terram pertinente acquietabimus et contra omnes homines defendemus Hiis testibus magistro Petro de Scyreburne canonico Ebor Paulino de Ulffcel T filio Herberti []