Charter Document - 05860367
| Charter Number: | 05860367 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Cartulary of Meaux |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Confirmation |
| Date: | 1178 - 1182 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis tam presentibus quam futuris visuris et audituris litteras has Nigellus Fossardus salutem Sciatis me concessisse et presentis carte testimonio confirmasse Deo et Sancte Marie et monachis de Melsa in perpetuam et liberam elemosinam donacionem illam quam dominus meus et frater meus Willelmus Fossardus fecit eis videlicet de quatuor carrucatas terre et dimidiam in territorio de Warram cum omnibus pertinenciis intra villam et extra et cum omnibus libertatibus ad occidentalem partem ductus aque et ad orientalem partem et per omnia alia sicut carta donacionis eius testatur pro salute anime mee et patris et matris et omnium antecessorum meorum Hiis testibus priore et capitulo ecclesie Sancte Marie Ebor Ade de Brus []
