Charter Document - 05860364
Charter Number: | 05860364 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Meaux |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1210 - 1226 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos presens carta pervenerit Robertus de Ros salutem Noverit universitas vestra me concessisse et presenti carta mea confirmasse Deo et Sancte Marie et monachis de Melsa totam terram quam habent ex vendicione Hugonis de Bolton et Cecilie uxoris eius in Wartria cum omnibus pertinenciis intra villam [et] extra Et sex acras terre ex vendicione Roberti filii Nigelli Et ex donacione Roberti Darel quinque acras Et item ex donacione Roberti de Wartria quatuor particatas terre apud Presthou Et de donacione Roberti filii Osmundi in predicto loco quantum pertinet ad dimidiam carrucatam terre in Wartria De donacione vero Bernardi servientis Galfridi de Trussebuth quantum pertinet ad duas bovatas apud eundem Presthou Hec omnia ut predicta sunt concessi et presenti carta confirmavi prenominatis monachis in liberam et perpetuam elemosinam pro salute anime mee et omnium antecessorum meorum et heredum cum omnibus pertinenciis libertatibus et liberis cons[u]etudinibus suis et melioracionibus que in eis facte sunt vel postmodum fieri poterunt Hiis testibus Sayero de Sutton Stephano de Marflet Drago de H et Willelmo filio eius []