Charter Document - 05860359
| Charter Number: | 05860359 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Cartulary of Meaux |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1200 - 1250 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus ad quos presens carta pervenerit Walterus filius Ricardi de Dalton salutem Noverit universitas vestra me concessisse et dedisse et presenti carta mea confirmasse Deo et Sancte Marie et monachis de Melsa duas bovatas terre in territorio de Northdalton unam videlicet que propinquior iacet bovate quam mater mea Emma dudum acceperat in dotem versus orientem et aliam que propinquior est eidem bovate matris mee versus occidentem cum duobus toftis illo videlicet tofto que propinquior iacet tofto quem Gaufridus Squindil tenuit versus austrum et illo qui iacet propinquior tofto quem Radulphus de Hugat tenuit versus orientem Hec omnia ut predicta sunt concessi et dedi et presenti carta confirmavi predictis monachis in liberam et puram et perpetuam elemosinam sicut aliqua elemosina melius et liberius dari vel haberi potest pro salute anime mee et omnium antecessorum et heredum meorum Et preterea concessi eis et presenti carta mea confirmavi toftum illum qui iacet propinquior tofto quem Hugo filius Cokke tenuit versus occidentem quicquid scilicet continetur inter toftum predicti Hugonis et maram eiusdem ville ad faciendum servicium quod pertinet ad prenominatas duas bovatas scilicet quatuor solidos et octo denarios videlicet dimidium ad Pentecosten et dimidium ad festum Sancti Martini et ad faciendum forinsecum servicium quantum pertinet ad duas bovatas unde tres bovate faciunt decimam partem feudi unius militis Quare volo ut predicti monachi habeant et tenea[n]t prefatas terras cum prenominatis toftis bene et in pace libere et quiete integre et hon[o]rifice in viis et semitis squis et pasturis et omnibus aliis rebus aysiamentis libertatibus et liberis consuetudinibus suis intra villam et extra Et ego et heredes mei hec omnia ad opus predictorum monachorum contra omnes homines imperpetuum warantizare debemus Hiis testibus []
