Charter Document - 05860355

Charter Document - 05860355


Charter Number: 05860355
Cartulary Title: The Cartulary of Meaux
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1194
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus fidelibus visuris et audituris litteras has Iohannes de Octona salutem Sciatis me remisisse abbati et monachis de Melsa omnem querelam et calumpniam quas habui adversus eos usque ad Ascensionem Domini in anno incarnacionis eiusdem millesimo C nonogesimo quarto sive de muro exteriori qui caludit curtem grangie eorum de Occotonia ex parte occidentali sive de via que est sub muro ipso sive de inuris qui sunt circa oviale eorum quod situm est ante portam predicte grangie et de omnibus aliis rebus quecumque habite sunt inter me et eos usque ad prefatum diem Quare volo et concedo ut omnes predicti muri et via predicta permaneant absque ulla contradiccione mei vel heredum meorum in eo situ et posicione in qua fuerunt quando facta est hec composicio inter me et monachos Affidavi autem hoc ipsum observandum et warantizandum eis tam a me quam ab heredibus meis universis in posterum temporibus Willelmus quoque frater meus hoc ipsum affidavit Hiis testibus Ysaac clerico de Skeftlyng magistro Henrico de Swyna Philippo diacono Willelmo filio Walteri []