Charter Document - 05860334
Charter Number: | 05860334 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Meaux |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1225 - 1275 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant omnes presentes et futuri quod ego Robertus filius T[home] de Ettona concessi dedi et hac presenti carta mea confirmavi Roberto filio Roberti de Northorp de Skyren unum croftum in territorio de Skyren illud scilicet croftum quod vocatur morecroft iacens inter la more et terram Odardi filii Nicholai extendens se de la more usque ad terram daymle cum pertinenciis suis pro homagio et servicio suo tenendum et habendum illi et heredibus suis vel cui assignare voluerit de me et heredibus meis libere quiete pacifice et integre reddendo inde annuatim michi et heredibus meis unum par albarum cyrotecarum die Sancti Leonardi pro omnibus serviciis demandis consuetudinibus et omnibus secularibus exaccionibus Ego vero Robertus filius Thome et heredes mei predictum croftum cum pertinenciis suis prefato Roberto filio Roberti et heredibus suis vel eius assignatis fideliter contra omnes gentes imperpetuum warantizabimus et defendemus In huius rei testimonium huic scripto sigillum meum ap[p]osui Hiis testibus Henrico de Naventhoft de Crauncewyk Roberto filio Danyelo de eadem villa []