Charter Document - 05860329

Charter Document - 05860329


Charter Number: 05860329
Cartulary Title: The Cartulary of Meaux
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1225 - 1275
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus hoc scriptum visuris vel audituris Daniel de Lokynton Odardus filius T[home] de Etton Henricus et Robertus fratres eius Adam stabularius Ranulfus filius Roberti Willelmi frater eius Reginaldus de Northop Robertus et Thomas fratres eius Iohannes Wiles domina Alicia quondam uxor Thome de Etton Helewisa filia ipsius et Dionisia quondam uxor Willelmi de Skirna salutem Noverit universitas vestra nos concessisse et presenti scripto confirmasse abbati et monachis de Melsa ut includant curti grangie sue de Skirna viam que extendebatur ex occidentali parte eiusdem grangie a domo Henrici filii Thome de Etton versus austrum ita tamen quod iidem monachi facient nobis aliam viam competentem scilicet triginta pedum in latitudine per terram suam a predicta domo Henrici versus ecclesiam usque in communem stratam ville de Skyrna In huius rei testimonium sigilla nostra huic scripto apposuimus Hiis testibus Adam et Willelmo de Driffeld militibus Roberto de Havlay Willelmo fratre eius Henrico de Naventoft Iohanne de Crauncewyc Roberto Hobell et aliis