Charter Document - 05860325
Charter Number: | 05860325 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Meaux |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1200 - 1225 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant omnes presentes et futuri quod ego Matilda filia Thome de Etton in ligia viduitate mea et propria potestate constituta dedi concessi et presenti carta confirmavi Deo et ecclesie Beate Marie de Melsa et monachis ibidem Deo servientibus in liberam et perpetuam elemosinam omnes terras et tenementa que habui in territorio de Skyren cum toftis et croftis terra arab[i]li et pratis et pascuis et mariscis et cum omnibus aliis pertinenciis et aysiamentis intra villam et extra sine ullo retenemento tenenda et habenda imperpetuum libere et quiete ab omni servicio exaccione et re ad terram pertinente Et ego et heredes mei hec omnia ut predicta sunt dictis monachis warantizabimus et contra omnes gentes imperpetuum defendemus In huius rei testimonium huic carte sigillum meum apposui Hiis testibus []