Charter Document - 05860307
Charter Number: | 05860307 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Meaux |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1221 - 1235 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus hoc scriptum visuris vel audituris Walterus filius Petri de Spineto salutem Noverit universitas vestra me dedisse concessisse et presenti carta confirmasse et cum corpore meo in ultima et libera voluntate mea legasse Deo et Beate Marie et monachis de Melsa apud quos sepulturam elegi in liberam puram et perpetuam elemosinam unam bovatam terre in territorio de Horneseburton cum libero introitu et exitu intra villam et extra ilium videlicet bovatam terre que iacet ubique in campo inter terram Hugonis de Hollebec et terram Gerardi filii Petri Anstiby Dedi eciam et confirmavi Henricum filium Symonis nativum meum cum tota sequela sua qui dictam bovatam terre de me tenuit ita ut idem Henricus cum omnibus posteris prefatis monachis de omnibus imperpetuum sunt intendentes sicut antecessoribus meis et michi esse consueverunt Hanc donacionem feci eis pro salute anime mee et omnium antecessorum et heredum meorum ad annuatim pitanciam conventui faciendam in anniversario meo Et ego et heredes mei hec omnia ut predicta sunt ut liberam puram et perpetuam elemosinam nostram cum omnibus pertinenciis aysiamentis liberis consuetudinibus suis intra villam et extra prenominatis monachis warantizabimus et de omni servicio exaccione et re ad terram pertinente acquietabimus et contra omnes gentes imperpetuum defendemus Hiis testibus []