Charter Document - 05860302
| Charter Number: | 05860302 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Cartulary of Meaux |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Confirmation |
| Date: | 1175 - 1200 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus ad quos presens carta pervenerit Matilda de Scures salutem Noverit universitas vestra me concessisse et presenti carte confirmasse Deo et Sancte Marie et monachis de Melsa donacionem illam quam Robertus de Scures frater meus fecit eis scilicet totum suum holm quod est inter Levene et Bristhill cum omnibus pertinenciis suis in liberam puram et perpetuam elemosinam solutam et quietam ab omni terreno servicio et consuetudine et et exaccione seculari sicut carta Roberti quam inde habent testatur Quare volo ut prefati monachi habeant et teneant predictum holm cum omnibus pertinenciis aysiamentis et libertatibus suis ubicunque bene et in pace integre et honorifice sicut aliqua elemosina liberius et melius teneri potest Et ego et heredes mei hec omnia ad opus predictorum monachorum defendemus et warantizabimus contra omnes homines imperpetuum Hiis testibus Ade de Torne Iohanne de Risum Petro Gilbert []
