Charter Document - 05860286
Charter Number: | 05860286 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Meaux |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Licence |
Date: | 1293 - 1294 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus Christi fidelibus hanc cartam visuris vel audituris Iohannes de Lasceles filius et heres Willelmi de Lascels salutem eternam in Domino Licet de communi consilio regni Anglie provisum sit quod non liceat viris religiosis seu aliis ingredi feodum alicuius ita quod ad mortam manum deveniat sine licencia domini regis et capitulis domini de quo res illa immediate tenetur volens tamen dilecto amico meo magistro Ricardo de Otringham graciam facere specialem dedi ei licenciam specialem quantum in me est quod ipse omnes terras et tenementa quas et que de feodo meo tenet in Otringham cum pertinenciis omnibus et aisiamentis suis infra villam et extra dare possit et assignare viris religiosis abbati et conventui de Melsa tenenda et habenda sibi et successoribus suis imperpetuum et eisdem abbati et conventui quod ipsi predicta terras et tenementa cum omnibus pertinenciis suis sicut predictum est a prefato magistro Ricardo recipere possint tenore presencium similiter licenciam concedo specialem nolens quod idem magister Ricardus et heredes sui aut predicti abbas et conventus seu successores sui racione statuti predicti per me vel heredes meos inde occasionentur in aliquo vel graventur Et ego predictus Iohannes et heredes mei predicta terras et tenementa cum omnibus pertinenciis suis predicto magistro Ricardo et predictis abbati et conventui et eorum successoribus cum ad eorum manus devenerint de homagio secta wapen[ta]zii et omnibus aliis terrenis serviciis preter scutagium domini regis quando acciderit wardam castri de Skipse et auxilium vicecomiti Ebor contra omnes homines adquietamus et defendemus imperpetuum In huius rei testimonium presenti carta sigillum meum apposui Hiis testibus dominis Waltero de Faucomberge Simone Constabulario Iohanne de M[elsa] Symone de Gousell Iohanne Passemer Radulfo de W[elwic] militibus []