Charter Document - 05860283
Charter Number: | 05860283 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Meaux |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1250 - 1290 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Notum sit omnibus presentes et futuris quod ego Willelmus filius Willelmi de Lacell de Otryngham dedi concessi et hac presenti Carta mea confirmavi Martino de Otryngham burgensi Hedone et heredibus suis vel cuicunque assignare voluerit tria clausa cum pertinenciis in maresco [] de Otryngham sicut fossatis includuntur similiter cum omnibus fossatis dicta clausa circumientibus [] videlicet allud clausum in dicto maresco [] quod quondam fuit domine Agnetis de Vernuille et iacet in clausum dicte domine quod predictus Martinus tenuit et clausum quondam Willelmi fratris Iudei et inter viam se extendentem ex parte australi dicti clausi usque Merskneuland Aliud vero causum iacet inter clausum dicti Martini et clausum abbatis de Tornetona quod quondam tenuit Petrus Suuvolf Tercium vero clausum iacet inter Aldecroft Neucroft Cauncroft et Redeland quod vocatur Vinercroft Hoc omnia predicta clausa habenda et tenenda dicto Martino et heredibus suis vel assignatis cum liberis introitibus vel exitibus et cum omnibus aliis pertinenciis suis et aisiamentis infra villam et extra de me et heredibus meis libere solute et quiete reddendo inde annuatim michi et heredibus meis unum denarium ad duos terminos scilicet unum obulum ad Pentecosten et alium ad festum Sancti Martini in Hyeme pro omnimodis secularibus serviciis et demandis que ad dicta clausa pertinent vel de cetero potuerunt pertinere et pro secta curie mee et heredum meorum Et ego dictus Willelmus et heredes mei omnia predicta dicto Martino et heredibus suis vel assignatis contra omnes omnes homines warantizabimus et imperpetuum defendemus et pro predicto servicio adquietabimus In cuius rei testimonium huic scripto sigillum meum apposui Hiis testibus domino Sayero de Sutton domino Radulfo de Welwic militibus Simone de Preston Roberto Scule Gilberto de Welwic []