Charter Document - 05860275

Charter Document - 05860275


Charter Number: 05860275
Cartulary Title: The Cartulary of Meaux
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1210 - 1220
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant omnes legentes et audientes litteras istas hanc esse convencionem inter monachos de Melsa et Othni de Hedon quod idem monachi dederunt et presentis scripti testimonio confirmaverunt prefato Othni quamdam mansuram in Hedun illam videlicet que fuit Walteri filii Siwardi ita quod ipse Othni et heredes sui debet tenere hanc mansuram de predictis monachis imperpetuum reddendo eis annuatim duos solidos ad Nativitatem Sancti Iohannis Baptiste et preter hoc acquietando alias consuetudines quo iuste exiguntur de hac terra sive a comite sive ab aliis Set nec ipsi Othni ne heredibus suis licebit vendere vel dare hanc terram alicui alieno nisi hoc fiat per grantum monachorum Si vero contigerit edificia predicte mansure per infortunium incendii sive per vetustatem deperire ipse Othni vel heredes eius reedificabunt de suo in ipsa mansura et nichilominus predictam firmam monachis annuatim persolvent et alias consuetudines predictas acquietabunt Hanc convencionem fideliter tenendam tam a se quam ab heredibus suis affidavit sepedictus Othni et iuramento id ipsum confirmavit Hiis testibus Waltero persona de Russe magistro Adam []