Charter Document - 05860232
Charter Number: | 05860232 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Meaux |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1197 - 1200 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis Tu[r]gisius de Brahy et Matildis de Scures uxor eiusdem salutem Sciatis nos concessisse et dedisse atque presentis cartule testimonio confirmasse Deo et Sancte Marie et monachis de Melsa unam fossatam de Turkyll usque ad Brakeholm et viam liberam ex utraque parte ffossate ita quod eadem ffossata a parte aquilonali de Brakeholm cadat in magnam ffossatam que fluit ad molendinum quod est infra curiam abbathie et cum predicta fossata debeat habere decem pedes in latitudine nos non faciemus aliquam fossatam etransverso illi nec aliud impedimentum de cratibus vel palis vel aqua alia re unde aqua minuatur vel perdat cursum suum retenta nobis ibidem piscacione in retibus tantum et burrakes Volumus eciam ut monachi accipiant terram iuxta fossatam ad obstruendum aquam cum ipsa supercreverit Hanc igitur fossatam modo superius dicto dedimus eis tenendum de nobis et heredibus nostris imperpetuam elemosinam quietam ac liberam ab omni terreno servicio imperpetuum eamque contra omnes homines warantizabimus pro salute animarum nostrarum et Alani de Scures et Roberti et Willelmi et omnium antecessorum et successorum nostrorum Hiis testibus Ricardo filio Aicus Henrico de Scures Rogero le Breton []