Charter Document - 05860213
Charter Number: | 05860213 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Meaux |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1151 - 1153 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Henricus Dei gracia Ebor[acensis] archiepiscopus R[obertus] decano et capitulo et omnibus hominibus Sancti Petri universisque sancte matris ecclesie filiis tam futuris quam modernis salutem et perpetuam in Christo felicitatem Notum sit vobis me ordini Cisterciensi ecclesie videlicet Sancte Marie de Melsa duas carucatas terre in Waghn cum pertinenciis suis dedisse scilicet in aquis in pratis in campis et piscariis et passagium eiusdem ville pro salute anime mee et pro anima pie memorie Thurstini archiepiscopi predecessorum mei necnon et omnium antecessorum meorum Hanc vero elemosinam abbathie de Melsa do et concedo et presentis cartule mee attestacione confirmo ab omni humano servicio liberam et quiete inperpetuum possidendam Huic igitur omnium successorum meorum fraternitatem per vinculum caritatis expostulo quatinus vos huius elemosine nostre donacionem ex parte vestra concedatis et eandem integram atque illibatam ad usum servorum Dei ibidem iuxta habitancium paterne custodiatis ut omnium beneficiorum suorum mecum participes effecti a Deo salutari nostro in eterna tabernacula recipiamini Huius rei testes sunt archidiaconi Osbertus Galfridus