Charter Document - 05860176
Charter Number: | 05860176 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Meaux |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1158 - 1162 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Henricus rex Anglie et dux Normannorum [et Aquitanorum] et comes Andegavorum archiepiscopis episcopis abbatibus comitibus baronibus iusticiariis vicecomitibus ministris et omnibus fidelibus suis Francis et Anglicis tocius Anglie salutem Sciatis me concessisse et presenti carta confirmasse abbacie de Meausa et monachis ibidem Deo servientibus et servituris imperpetuum in liberam et perpetuam elemosinam omnia terras tenementa et loca redditus et servicia que vel donacione vel empcione vel aliqua alia iusta aquisicione habent vel habituri sunt sicut carte quas inde habent vel habebunt testantur vel testabuntur Quare volo et firmiter precipio quod predicta abbatia et monachi habeant et teneant omnia predicta bene et in pace libere et quiete integre et honorifice in bosco et plano et in pratis et pascuis in viis et semitis in aquis et molendinis in stangnis et vivariis et in omnibus aliis locis rebus possessionibus libertatibus et liberis consuetudinibus suis imperpetuum Et concedo et volo quod dicta abbacia et monachi tam presentes quam futuri habeant libere curias suas in omnibus dominicis terris et locis suis cum universis forisfacturis fugitivorum et felonum et cum infangtheof et assisa panis et servisie et libera ordinacione ballivorum conestabulariorum et aliorum ministrorum suorum cum libera iustificacione et execucione ad premissa spectantibus et amerciamentis et forisfacturis eorundem ubique infra metas terrarum et locorum suorum et nequis eos super hiis desturbet vel inquietet super foris facturam decem librarum ad opus meum et heredum meorum et viginti solidorum ad opus vicecomitis Ebor Testibus Thoma cancellario Ricardo Luci Willelmo Malet Willelmo de Hasting Petro de Bello Campo apud Bons Molins