Charter Document - 05860166
Charter Number: | 05860166 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Meaux |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1293 |
Date type: | Internal, Calendar, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Edwardus Dei gracia rex Anglie dominus Hybernie et dux Aquitanie taxatoribus collectoribus none nobis concesse in comitatu Ebor pro parte de Westrithyng salutem Ed querela abbatis et conventus de Melsa accepimus quod vos bona ipsorum abbatis et conventus ecclesie sue de Melsa annexa occasione none predicte taxari facitis et pecuniam inde ea occasione ad opus nostrum levare intenditis contra formam ordinacionis predicte inde facte et vobis sub sigillo nostro liberate Vobis igitur mandamus quod huiusmodi bona ipsorum abbatis et conventus non taxatis seu taxari faciatis contra formam ordinacionis predicte Teste I[ohanne] de Drekenesford tenente locum thesaurarii nostri apud Westmonasterium vj die Novembris anno regni nostri vicesimo primo