Charter Document - 05860148
Charter Number: | 05860148 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Meaux |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Inspeximus |
Date: | 1293 |
Date type: | Internal, Calendar, Regnal |
Resource Link(s): |
Embedded Document |
Charter:
Edwardus Dei gracia rex Anglie dominus Hybernie et dux Aquitanie archiepiscopis episcopis abbatibus prioribus comitibus baronibus iusticiariis vicecomitibus prepositis ministris et omnibus ballivis suis salutem Inspeximus cartam quam celebris memorie dominus I quondam rex Anglie avus noster fecit abbatie de Melsa et monachis Cysterciensis ordinis ibidem Deo servientibus et servituris in hec verba [] Nos autem concessiones et confirmaciones predictas ratas habentes et gratas eas pro nobis et heredibus nostris quantum in nobis est prefatis abbacie et monachis concedimus et confirmamus sicut carta predicta racionabiliter testatur Nolentes ex eo quod abbas et conventus loci predicti feoffaverunt nos et heredes nostros de manerio de Miton cum pertinenciis in predicta carta contento quod presens confirmacio nostra quo ad alia in eadem carta specificata minoris valoris existat seu effectus aut nobis vel heredibus nostris super eodem manerio de Niton cum pertinenciis seu predictis abbati et conventui vel successoribus suis super aliis terris et tenementis in predicta carta contentis futuris temporibus preiudicium aliquod generetur Hiis testibus venerabilibus patribus A[ntonio] Dunelmensi W[illelmo] Elyonsi et W[illelmo] Bathon episcopis Edmundo fratre nostro et aliis Datum per manum nostram apud Westmonasterium tricesimo die Iunii anno regni nostri xxj
Markups
Names Markup:
Edwardus Dei gracia rex Anglie dominus Hybernie et dux Aquitanie archiepiscopis episcopis abbatibus prioribus comitibus baronibus iusticiariis vicecomitibus prepositis ministris et omnibus ballivis suis salutem Inspeximus cartam quam celebris memorie dominus I quondam rex Anglie avus noster fecit abbatie de Melsa et monachis Cysterciensis ordinis ibidem Deo servientibus et servituris in hec verba []embed Nos autem concessiones et confirmaciones predictas ratas habentes et gratas eas pro nobis et heredibus nostris quantum in nobis est prefatis abbacie et monachis concedimus et confirmamus sicut carta predicta racionabiliter testatur Nolentes ex eo quod abbas et conventus loci predicti feoffaverunt nos et heredes nostros de manerio de Miton cum pertinenciis in predicta carta contento quod presens confirmacio nostra quo ad alia in eadem carta specificata minoris valoris existat seu effectus aut nobis vel heredibus nostris super eodem manerio de Niton cum pertinenciis seu predictis abbati et conventui vel successoribus suis super aliis terris et tenementis in predicta carta contentis futuris temporibus preiudicium aliquod generetur Hiis testibus venerabilibus patribus A[ntonio] Dunelmensi W[illelmo] Elyonsi et W[illelmo] Bathon episcopis Edmundo fratre nostro et aliis Datum per manum nostram apud Westmonasterium tricesimo die Iunii anno regni nostri xxj