Charter Document - 05860138

Charter Document - 05860138


Charter Number: 05860138
Cartulary Title: The Cartulary of Meaux
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 1190
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Ricardus Dei gracia rex Anglorum dux Normannorum Aquitanorum comes Andegavorum iusticiariis vicecomitibus et omnibus ballivis et prepositis portuum maris et nundinarum et mercatuum et omnibus fidelibus suis salutem Precipimus quod abbathia de Melsa et abbas et monachi et fratres eiusdem loci sint quieti per totam terram nostram ubicunque venerint de theloneo et pontagio et passagio et pedagio et de omni alia consuetudine et seculari exaccione et omnes res sint quiete quas emerint vel vendiderint in nundinis vel mercatibus vel portubus vel exitibus vel transitibus tam per terram quam per aquam in tota potestate nostra de quibus assecurare poterunt quod eas ad proprios usus emerint vel vendiderint Et prohibemus ne quis super hoc eos disturbet aux vexet eis aliquam iniuriam aut gravamen inde faciat super foris facturam x librarum Teste me ipso xx die Aprilis apud Chinon