Charter Document - 05860091
Charter Number: | 05860091 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Meaux |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1304 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
Embedded Document |
Charter:
Noverint universi quod nos W decanus et capitulum ecclesie Beati Petri Ebor litteras concessionis donacionis et confirmacionis ecclesie de Naffreton factas religiosis viris abbati et conventui de Melsa Cysterciensis ordinis Ebor dioecesis per venerabilem in Christo patrem dominum Thomas Dei gracia Ebor archiepiscopum Anglie primatem inspeximus tenorem per omnia qui sequitur continentes [] Nos itaque predictas concessionem donacionem et confirmacionem ratas habentes pariter et acceptas eas approbamus ratificamus et quantum ad nos attinet tenore presencium confirmamus quibus sigillum nostrum commune apposuimus in testimonium premissorum Datum in capitulo nostro Ebor x die Iulii anno Domini mccc quarto
Markups
Names Markup:
Noverint universi quod nos W decanus et capitulum ecclesie Beati Petri Ebor litteras concessionis donacionis et confirmacionis ecclesie de Naffreton factas religiosis viris abbati et conventui de Melsa Cysterciensis ordinis Ebor dioecesis per venerabilem in Christo patrem dominum Thomas Dei gracia Ebor archiepiscopum Anglie primatem inspeximus tenorem per omnia qui sequitur continentes []embed Nos itaque predictas concessionem donacionem et confirmacionem ratas habentes pariter et acceptas eas approbamus ratificamus et quantum ad nos attinet tenore presencium confirmamus quibus sigillum nostrum commune apposuimus in testimonium premissorum Datum in capitulo nostro Ebor x die Iulii anno Domini mccc quarto