Charter Document - 05860089
| Charter Number: | 05860089 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Cartulary of Meaux |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Confirmation |
| Date: | 1191 - 1194 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
G[aufridus] Dei gracia Eboracensis archiepiscopus et Anglie primas omnibus Dei fidelibus salutem in Domino Noveritis nos divine caritatis intuitu concessisse et presenti carta nostra confirmasse Deo et Sancte Marie ac monachis de Melsa in perpetuam elemosinam donacionem illam quam Robertus Constabularius dedit eis videlicet de v bovatas terre in Tarlestorpe cum omnibus pertinenciis sicut carta predicti Roberti quam prenominati monachi indi habent testatur salvo servicio nostro quod comes Albemarlie nobis debet sicut antecessores eius fecerunt predecessoribus nostris archiepiscopis Hiis testibus Johanne episcopo Candide Case Hamone cantore Ebor Jordane abbate de Thornton magistro Symone de Appulia cancellario Ebor Galfrido archidiacono Cliveland Willelmo archidiacono de Notigham et aliis
