Charter Document - 05851001
Charter Number: | 05851001 |
---|---|
Cartulary Title: | Charters of Byland Abbey relating to the Grange of Bleatarn, Westmorland |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1154 - 1156 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est conventio inter monachos Bellalandes et canonicos Neuburgenses que remissunt omnibus calumpniis et querelis actenus inter utramque ecclesiam habitis nominatim ex parte monachorum de Hode de parva Wildona de carucata terre in Thresk et de terra et silva que est ab australi parte Whitker inter Depedale et Oxendale et de grangia quam canonici construxerunt super Wlueshou Prefata grangia stabit hac tamen pactione mediante quod canonici non facient ibi villam nec habebunt ibi homines residentes cum uxoribus suis nec feminas residentes preter tres Ceterum vero habebeunt ibi necessarios solventes et pecuniam quantum voluerint que pecunia non pascet in Berstlyna nec alibi in pastura monachorum citra licentiam eorum nec pecunia monachorum in pastura canonicorum citra licentiam ipsorum nec canonici ullum edificium inter prefatam grangiam et divisas monachorum facient Edificia vero canonicorum siqua sunt circa Wlnestewayt a domibus monachorum quas ibi prius construxerunt duabus quarentenis distabunt ubilibet canonici in terra sua edificare servata tamen aqua inunda Ex parte vero canonicorum similiter omnes calumpnii et querele et controversie expiraverunt nominatim de una carucata terra de Wildonia et de sartis que fecerunt monachi circa abbathiam et grangias suas et de decimis Chamb et de sartis Acce et Willelmi et de terra et silva que eat ab aquilone parte de Whitaker et de Grasclint que concesserunt canonici monachis imperpetuum pro quo monachi dederunt canonicis unum toftum in Thresk et duas bovatas in Malasart et dominus Rogerus de Molbray quatuor solidos annuatim in molendino de Thresk donec illam dimidiam carucatam terre in Brigeshale vel alibi dederit Concessit etiam eis duodecim denarios in predicto molendino pro adquietanda decimarum sartorum Acce et Willelmi Decetero autem hec sunt divise inter monachos et canonicos scilicet via que proprior Witeker venit de Brynk et vadit apud Grasclint et in[de] sicut eadem via v[enit] sub Grasclint usque ad propinquiorem ductum usque ab oriente et inde contra ductum per medium Pileschewayt usque ad magnum ductum sub Wluesthewayt per metas et divisas quas ipsi coram provincialibus fecerunt et per ipsum ductum usque ad alium ductum de Oxedale qui est meta inter eos Statutum est etiam inter eos quod si monachi aliquam terram cultam infra parochia canonicorum adquisierunt absque omni controversia decimas reddent et si ibi aliquam terram vel pasturam canonici habuerint pro monachis nihil amittent De hiis omnibus que de se invicem utraque tenet ecclesia siquis cuius earum calumpniam aliquam vel violentiam inferre voluerit pro se invicem stabunt Firmatum est inter eos quod si quis fratrum ex parte monachorum infra divisas canonicorum aliquid usurpaverit rem usurpatam reportabit et unam disciplinam in capitulo accipiet et unum diem in pane et aque reinuabit et si conductitius hoc fecerit quatuor nummos de mercede sua amittet Quod si frater rem usurpatam reportare noluerit sine priore remissione inde non habebit Eadem lex de fratribus et conductitiis canonicorum tenebitur Hec conventio firmata est assensu utriusque capituli Hiis testibus domino Rogero archiepiscopo Rogero de Molbray Nigello filio ejus Roberto de Dayvilla Waltero de Riparia Hugone de Malbis Thoma de Colevilla Johanne de Crevequer