Charter Document - 05850005

Charter Document - 05850005


Charter Number: 05850005
Cartulary Title: Charters of Byland Abbey relating to the Grange of Bleatarn, Westmorland
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1158 - 1194
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Ebor[acensi] archiepiscopo totique capitulo sancti Petri et omnibus sancte ecclesie filiis Torphinus filius Roberti salutem Sciatis me dedisse et hac carta mea confirmasse deo et monachis sancte Marie de Bell totam Faldebergham in puram et perpetuam elemosinam liberam propriam solutam et quietam ab omni terreno servitio et exactione per has scilicet divisas sicut vallis descendit a ductu qui venit de Blaterna et pertransit usque Brimemire et de Brimemire sicut le sijc transit per medium Brimemire et descendit in Skermund Dedi etiam eisdem monachis totam pasturam totius terra quam noverca mea tenuit inter Faldebergam et Edenam et Skermund et Edenani extra pratum et bladum Hec autem omnia dedi eis in escambium octoginta acrarum terra quas dedi Roberto filio Petri de terra quam primitus eisdem monachis dederam et carta mea confirmaveram Affidavi autem in manu Thome de Colvilla quod ego et heredes mei hec omnia fideliter tenebimus et contra omnes homines imperpetuum warantizabimus Hiis testibus predicto Thoma de Colvylla Radulpho de Bevuer Herberto filio Ricardi Radulpho de Beverlay