Charter Document - 05840044
| Charter Number: | 05840044 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Early Lancashire Charters of the period from the reign of William Rufus to that of King John |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Protection |
| Date: | 1178 - 1186 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Henricus Dei gratia Rex Anglie et Dux Normannie et Aquitanie et Comes Andegauie Archiepiscopis Episcopis Abbatibus Comitibus Baronibus Justiciariis Vicecomitibus et omnibus ministris et fidelibus suis salutem Sciatis quod hospitalis sancte Marie Magdalene de Prestona et leprosi ibidem commorantes sunt in manu et custodia et protectione mea Et ideo precipio quod manuteneatis custodiatis et protegatis predictum hospitalem et ipsos leprosos et omnes res suas et possessiones quas habent sicut meas dominicas Ita quod nullam iniuriam uel molestiam uel gruamen eis inde faciatis vel ab aliquo fieri permittatis Et si quis eis super hoc forisfacere presumpserit eis sine dilatione id emendari faciatis Teste fratre Rogero Elemosynario apud Kerseintonam
