Charter Document - 05840037
Charter Number: | 05840037 |
---|---|
Cartulary Title: | Early Lancashire Charters of the period from the reign of William Rufus to that of King John |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1153 - 1160 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ricardus Bussel universis fidelibus salutem Noverit universitas vestra quod ego consilio et assensu atque bona voluntate fratrum meorum Alberti et Galfridi concessi et donavi ecclesiam de Lailanda cum omnibus appenditiis suis in perpetuam elemosinam pro salute animarum nostrarum ecclesie de Evesham et monachis in eadem Deo servientibus ut ipsi eandem ecclesiam teneant et liberam et quietam absque omni calumpnia et reclamatione possideant Hujus donationis isti sunt testes Willelmus presbiter de Prestona Lidulfus presbiter de Crostona Auewardus presbiter de Langetona Gaufridus Radulfus Osbernus capellani Rodbertus diaconus Osbernus filius Eadmundi Ormus filius Magni Warinus filius ejus Suein Child Willelmus filius Alani Uchtredus filius Suein Ormus filius Suein Arturus de Astuna Suein de Penuerdham et Adam frater ejus Sibilla et Matildis sorores Ricardi Bussel et multis aliis