Charter Document - 05840016
Charter Number: | 05840016 |
---|---|
Cartulary Title: | Early Lancashire Charters of the period from the reign of William Rufus to that of King John |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Precept |
Date: | 1176 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Henricus Dei gratia Rex Anglie et Dux Normannie et Aquitanie et comes Andegavie vicecomiti de Lancastra et Balliuis suis salutem Precipio vobis quod faciatis habere bene et in pace et juste Abbati de Salop[esberia] piscariam suam de Thelewella ita libere et plenarie sicut eam habere debet et sicut predecessores sui eam habuerunt tempore Regis Henrici avi mei Et prohibeatis ne quis ad eius dampnum et iniuriam rete ponat ante piscariam suam et nisi feceritis iusticiarii mei de partibus illis faciant ne inde amplius clamorem audiam pro penuria recti Teste Ricardo episcopo Wintoniensi apud Feccheham