Charter Document - 05840011

Charter Document - 05840011


Charter Number: 05840011
Cartulary Title: Early Lancashire Charters of the period from the reign of William Rufus to that of King John
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Composition
Date: 1147 - 1148
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Robertus Dei gratia Herefordensis minister universis sancte matris ecclesie fidelibus salutem Quod calamo committitur posteritatis memorie reservatur Nos igitur secundum consuetudinem nostram providentes ea que ad pacem sunt Jerusalem tam presentibus quam futuris presentium lingua significamus quod querimonie [ecclesie] Salopesberiensis quam habuit adversus ecclesiam Sagiensem super ecclesia de Dudeneburia et manerio de Billingsleya hujusmodi composicio finem composuit Johannes Abbas Sagiensis et Rannulfus Salopesberiensis [] nostro contencione et in presenti deposita et imposterum [] precisa possessiones quasdam quas utreque ecclesie sue [] se diviserunt et eas ita divisas ecclesiis suis [] caritatis conventia imperpetuum conciderunt [] [concessit vero] Johannes Abbas Sagiensis ecclesie Salopesberiensi ecclesiam de [Kirkeham] et decimas de Lattuna et Wardebrecca et quandam c[aruc]atam terre quam dederat Priori de Lancastra pro composicione ecclesie de Kirkeham e converso autem Abbas Salopesberiensis concessit ecclesie Sagiensi ecclesiam de Dudeneberia et Billingsleya et capellam de Biscopham et decimas quas habent ex dono Rogeri Comitis Hanc autem convencionem in presentia nostra et Capituli nostri Herefordensis ecclesie et venerabilis fratris nostri Gilberti Glocestrie Abbatis Priorum et [Reinaldi] Wenlocke et Edmundi de Liministria Archidiaconorum [et] Willelmi Londoniensis et Godefridi Wigornensis factam episcopali auctoritate sanctimus et sigilli nostri impressione communimus

Source (click image below to view full size)