Charter Document - 05840008

Charter Document - 05840008


Charter Number: 05840008
Cartulary Title: Early Lancashire Charters of the period from the reign of William Rufus to that of King John
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Order
Date: 1142
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Ranulfus Comes Cestrie Justiciariis suis de inter Riblam et Mersam quicunque fuerint et omnibus Baronibus et Ministris suis et omnibus suis salutem Precipio quod Abbas et Conventus sancti Petri de Slopesberia habeant totam tenuram suam de inter Riblam et Mersam quam de me tenent bene et in pace libere et quiete sicut elemosinam Sancte Ecclesie et nominatim Gerestanam sicut Carta illorum testatur quam de me habent et ita quod Ricardus filius Multonis eis integriter et plenarie servicium de predicta Gerestana servicium faciat sicut amat amorem meum et ita quod nullus meorum quicquam de ipso Ricardo requirat quod ad predictam Gerestanam pertinuerit clamo eum Ricardum ex toto quietum de omnibus que ad predictam Gerestanam pertinent quia nichil inde nisi orationes require Testibus Comite de Clara et Cadwaldro rege Walliarum Roberto Basset et Gaufrido Dispensario apud Cestriam

Source (click image below to view full size)