Charter Document - 05840004

Charter Document - 05840004


Charter Number: 05840004
Cartulary Title: Early Lancashire Charters of the period from the reign of William Rufus to that of King John
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1136 - 1138
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

David Rex Scotorum Justiciariis Baronibus Vicecomitibus et omnibus fidelibus suis totius honoris Lancastrie salutem Sciatis quod volo et firmiter precipio quod monachi fratres nostri ecclesie sancti Petri de Salopesberia teneant et habeant medietatem terre Biscopham et omnes alias elemosinas quas in honore Lancastrie habent ita bene et plenarie sicut in tempore aliquorum antecessorum meorum melius et plenius habuerunt et tenuerunt Precipio etiam si quid inde captum est quod cito eis reddatur et omnes homines eorum in eadem terra manentes juste habeant meam firmam pacem ita quod aliquis eis injuriam vel contumeliam non faciat Testibus Hugone de Morvill et Henrico filio Sweni apud Chulch []

Source (click image below to view full size)