Charter Document - 05830001
| Charter Number: | 05830001 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Miscellany of the Scottish History Society |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1165 - 1171 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
People of Medieval Scotland |
Charter:
Willelmus Rex Scottorum episcopis abbatibus comitibus baronibus iusticiariis vicecomitibus ministris prepositis et omnibus probis hominibus tocius terre sue clericis et laicis Francis et Anglis Scottis et Galweiensibus salutem Sciant presentes et posteri me concessisse et hac carta mea confirmasse Deo et monialibus apud Manuel manentibus et Deo seruientibus in liberam et perpetuam elemosinam terram illam in Manuel quam rex Malcolmus frater meus eis dedit cum omnibus iustis pertinenciis suis et per rectas diuisas suas sicut G de Maleville et Thore filius Swani et alii probi homines mei illam eis perambulauerunt cum communi pastura et cum aisiamentis nemoris de materie et claustura et focali quantum ad proprios usus suos eis opus fuerit et ex dono Walteri Corbet decimam molendini de Jhetham sicut carta eius testatur et ex dono Rawenild de Jetham unam maisuram in Rokesburgo sicut cirografum eius testatur Volo itaque et precipio firmiter ut predicte moniales terras et tenueras prenominatas habeant et teneant ita libere et quiete plenarie et honorifice sicut aliqua elemosina in tota terra mea liberius et quiecius plenius melius et honorificencius tenetur et prohibeo firmiter ne quis eis aut alicui suorum infra diuisas terrarum suarum in aliquo forisfaciat super meam plenariam forisfacturam Testibus A comitissa matre mea Nicholao cancellario Ricardo de Moreuille constabulario Waltero filio Alani dapifero DD Olifer Philippo de Valoniis camerario G de Maleville Alexandre de Sancto Martino apud Jarwemeres
