Charter Document - 05820013
Charter Number: | 05820013 |
---|---|
Cartulary Title: | Early Buckinghamshire Charters |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Quitclaim |
Date: | 1306 |
Date type: | Internal, Calendar, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus ad quos presens scriptum peruenerit Matilda que fuit vxor Nicholai de Lucy in Crendon eternam in Cristo salutem Noueritis me remisisse et penitus quietum clamasse Reginaldo de Hampdene et Nicholae vxori sue heredibus et assignatis eorum totum jus et clamium quod habui uel aliquo modo habere potui in tertia parte vnius messuagii et vnius virgate terre cure pertinentiis in Chiltone quam quidem tertiam partem de prefatis Reginaldo et Nicholaa nuper petii nomine dotis In cuius rei testimonium huic scripto sigillum meum apposui Hiis testibus Ada filio Petri Thoma de Boketoft Thoma de Adyngraue Ricardo de Crauene Radulpho Seuyn et multis aliis Datum apud Chiltone duodecimo die Januarii anno regni regis Edwardi filii regis Henrici tricesimo quinto