Charter Document - 05810160

Charter Document - 05810160


Charter Number: 05810160
Cartulary Title: Materials for the History of the Church of Lancaster
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement, Order
Date: 1234
Date type: Internal, Feast, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Noverint universi presens scriptum inspecturi quod controversia que vertebatur inter monasterium loci benedicti de Stanlowe et ecclesiam Sancte Marie de Lancastre super decimis obvencionibus et quibusdam aliis de Staynges et de Horderne viris peritis mediantibus hoc modo sopita sit scilicet quod monasterium de Stanlowe pro bono pacis et omnimodis decimis et eventibus de Staynges et de Horderne ad porcionem Prioris de Lancastre die hujus composicionis spectant[ibus] persolvet ecclesie de Lanc[astre] quinque marcas argenti singulis annis imperpetuum ad duos terminos scilicet duas marcas et dimidiam ad festum Sancti Martini in hieme et duas marcas et dimidiam ad Pentecostem Si autem contigerit quod terre ille ab hominibus secularibus inhabitentur ut prius omnino cesset ista pactio et homines illi decimas et obvenciones debitas ecclesie de Pulton persolvant ut prius Ad hec vero fideliter et perpetuo ab utraque ecclesia observanda Abbas et Conventus loci bene dicti de Stanlowe et Prior de Lanc[astre] habens plenitudinem potestatis a Domino Abbate de Seise cum concensu fratrum suorum presenti scripto ad modum cirographi facto sigilla sua apposuerunt Ita tamen quod Abbas de Stanlowe infra quindenam post terminos statutos in solucione defecerit dimidiam marcam argenti nomine pene Priori Lanc[astrie] exsolvet Facta est ista convencio anno gratie millesimo CCXXXIIII ad festum Pentecostes

Source (click image below to view full size)