Charter Document - 05810158
Charter Number: | 05810158 |
---|---|
Cartulary Title: | Materials for the History of the Church of Lancaster |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant, Judgement |
Date: | 1287 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Radulphus Prior Ecclesie Marie venit in curiam conquerens suggessit quod minister Domini Comitis de Foresta includentis novum parcum de palicia juxta rivulum de Frethebrok qui est bunda inter boscos predicto Comitis et Prioris incluserunt per loca diversas particulas terre et bosci ipsius Prioris diversas tamen particulas terre et bosci ejusdem Comitis extra predictam paliciam omittentes Unde dictus Prior petit quod sine calumpnia predictis particulis taliter omissis possit gaudere Et quia constat curie per predictos ministros Domini Comitis quod parcus predictus sine predictis particulis sic includis comode includi non potuit concessum est ei et successoribus suis quod predictis particulis extra parcum adjacentis terre et bosci Prioris sic omissis gaudeat in excambio terre et bosci sic inclusi sicut predictus Comes de particulis terre et bosci dicti Prioris gaudere potest et debet []