Charter Document - 05810154
Charter Number: | 05810154 |
---|---|
Cartulary Title: | Materials for the History of the Church of Lancaster |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Order |
Date: | 1323 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Edwardus Dei gratia Rex Anglie Dominus Hibernie et Dux Aquitannie dilecto clerico suo Willelmo de Tatham Receptori exituum de castris maneriis terris et tenementis que fuerunt quorundam inimicorum et Rebellium nostrorum in comitatu Lancastr[ie] in manu nostra existentibus proven[ientium] salutem Quia accepimus per inquisicionem quam per dilectum nobis Johannem Travers nuper custodem castrorum maneriorum terrarum et tenementorum predictorum in eodem comitatu fieri fecimus quod Nicholaus de Lee tenuit unum messuagium cum pertinentiis in Lancastre de Galfrido quondam Priore de Lancastre per servicium duorum solidorum per annum Et quod idem Prior et predecessores sui Priores loci predicti quam[diu] dictus Nicholaus tenuit predictum messuagium per manus ejusdem Nicholai tanquam de vero tenente suo de predicto redditu seisiti fuerunt Et quod messuagium illud postmodum ad manus prefati Comitis devenit ex adquisicione et quod ex tunc quidem Fulcherus tunc Prior loci predicti toto tempore vite sue et post mortem ejusdem Fulcheri quidam Nigellus nunc Prior loci predicti de predicto redditu per manus prefati Comitis seisiti fuerunt usque ad mortem ejusdem Comitis post cujus mortem messuagium predictum simul cum aliis terris et tenementis que fuerunt prefati Comitis per forisfactum suum ad manus nostras devenerunt et sic redditus predictus eidem Priori a retro existit Nos eidem Priori injuriari nolentes in hac parte vobis mandamus quod prefato Priori id quod ei de redditu predicto a tempore capcionis messuagii predicti in manum nostram a retro existit et redditum predictum ex nunc quamdiu Receptor noster exituum predictorum fueris de eisdem exitibus solvatis prout hactenus fieri consuevit Et nos vobis in eo in compoto vestro ad scaccarium nostrum debit[am] alloc[ationem] habere faciemus Teste me ipso apud [] xiii die Julii anno regni nostri xvii