Charter Document - 05810153

Charter Document - 05810153


Charter Number: 05810153
Cartulary Title: Materials for the History of the Church of Lancaster
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Inquisition
Date: 1322
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Inquisicio capta virtute brevis Domini Regis huic Inquisicioni consuti apud Lancastre in crastino diei Pentecostes Anno regni Regis Edwardi filii Regis Edwardi xv coram Johanne Travers custode castr[orum] terr[arum] et tenement[orum] que fuerunt Thome Comitis Lancastr[ie] et aliorum inimicorum et Rebellium Regis in comitatu Lanc[astrie] necnon et aliorum in manu Domini Regis per forisfactum eorundem existen[tium] per Johannem de Kene et al[ios] Qui dicunt super sacramentum suum quod Nicholaus de Le tenuit illud mes[suagium] cum pertinentiis quod est in brevi contentum de quodam Galfrido quondam Priore Lanc[astrie] predecessoris Prioris qui nunc est per servicium duorum solidorum per annum Et idem Galfridus Prior et omnes successores sui Priores Lancastr[ie] quamdiu dictus Nicholaus predictum messuagium tenuit seisiti fuerunt de predicto redditu per manus predicti Nicholai tanquam de vero tenente suo Et postea illud idem messuagium devenit ad manus Thome Comitis Lanc[astrie] ex adquisicione Et quod quidam Johannes Prior Lanc[astrie] et quidam Fuleherus Prior ejusdem loci predecessores Prioris qui nunc est et similiter idem Prior qui nunc est seisiti fuerunt continue de predicto redditu postquam dictum messuagium ad manus predicti Comitis per manus ipsius Comitis usque ad mortem ejusdem Quesiti qualiter predecessores predicti Prioris perceperunt predictum redditum duorum solidorum de predicto messuagio dicunt super sacramentum suum quod predictus Galfridus Prior Lancastr[ie] predecessores et successores sui seisiti fuerunt de predicto redditu ut de reddit[u] servic[ii] per manus cujuslibet tenentis dicti messuagii a tempore quo memoria non existit usque ad mortem Comitis predicti In cujus rei testimonium predicte Inquisicioni sigilla juratorum sunt appensa Dat[um] apud Lanc[astre] die et anno supradictis

Source (click image below to view full size)