Charter Document - 05810150

Charter Document - 05810150


Charter Number: 05810150
Cartulary Title: Materials for the History of the Church of Lancaster
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Summons
Date: 1318
Date type: Internal, Regnal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Magister Willelmus de Lancastre persona ecclesie de Croston summonitus fuit ad respondendum Priori ecclesie beate Marie de Lancastre de placito quod reddat ei viginti libras que ei a retro sunt de annuo redditu sex marcarum quem ei debet [] Et unde idem Prior per Willelmum de Bolroun attornatum suum dicit quod ipsemet fuit seisitus per manus dicti Magistri Willelmi et omnes predecessores sui Priores ecclesie predicte a tempore quo non extat memoria seisiti fuerunt per manus personarum predicte ecclesie de Croston usque jam quinque annis elapsis ante diem impetracionis predicti brevis videlicet ante quartum diem Novembris anno regni Domini Regis nunc xi quod predictus Magister Willelmus predictum annuum redditum ei subtraxit et reddere contradixit et ad huc contradicit unde dicit quod deterior est et dampnum habet ad valenciam xx [] Et inde producit sectam [] Et Magister Willelmus per Robertum de Berewyk attornatum suum venit et defendit vim et injuriam quando [] Et dicit quod cum predictus Prior exigat predictum annuum redditum de seisina sua per manus ipsius Willelmi et de seisina predecessorum predicti Prioris per manus omnium personarum predicte ecclesie a tempore quo memoria non existit supponendo predictum annuum redditum provenire de predicta ecclesia que est mere spiritualis et nullum speciale factum de ejusdem ecclesie Patrono nec de ejusdem loci diocesano sine aliqua persona ejusdem ecclesie impersonata [] petit judicium si in Curia ista debeat respondere Et Prior dicit quod ipse est Patronus ecclesie predicte et quod quidam Galfridus nuper Coventrensis et Lychfeldensis Episcopus ejusdem loci Ordinarius intuens humilitatem monachorum Sancti Martini Sagiensis et paupertatem domus Sancti Marie Lancastrie concessit et carta sua confirmavit secundum tenorem carte cujusdam H predecessoris sui sex marcas annuatim percipiendas de ecclesia sua de Crostona per manus illius clerici quem ipsi monachi ad quos presentacio illius ecclesie de jure pertinere dinoscitur sibi et successoribus suis pro tempore presentaverint Ita quod tres marcas in festo Sancti Michaelis et tres marcas in Pascha per manus illius clerici percipiant [] Et profert quandam cartam sub nomine predicti Galfridi Ordinar[ii] [] que hec idem testatur [] Dicit eciam quod ipsemet fuit seisitus de predicto annuo redditu per manus predicti Willelmi [] Unde dicit quod satis liquet curie rationibus predictis predictam ecclesiam de predicto annuo redditu legitime onerari [] Et Willelmus non potest dedicere quin predictus Prior fuit seisitus de predicto annuo redditu per manus ipsius Willelmi et similiter predecessores ipsius Prioris seisiti fuerunt per manus personarum predicte ecclesie sicut predictum est nec eciam quin arreragia predicta predicto Priori a retro sunt sicut idem Prior superius narravit Ideo consideratum est quod predictus Prior recuperet versus eum predictum annuum redditum et arreragia predicta ante diem impetracionis brevis predicti et xl s de termino Pasche elapsos post datum ejusdem brevis Et dampna sua que taxantur ad sexaginta solidos Et Willelmus in misericordia [] Dampna lx s T C Et eciam xl s de arreragiis post datum predicti brevis Et sic C in toto c s Istud placitum fuit terminatum et irrotulatum coram Willelmo de Berford Gilberto de Routhby Johanne de Benstede Johanne Bacoune et Johanne de Mutford Justiciariis de Banco apud Westmonasterium termino Trinitatis rotulo cl anno regni Regis Edwardi filii Regis Edwardi xi finiente et anno Domini millesimo CCCXVIII

Source (click image below to view full size)