Charter Document - 05810149
Charter Number: | 05810149 |
---|---|
Cartulary Title: | Materials for the History of the Church of Lancaster |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Assessment |
Date: | 1318 |
Date type: | Internal, Regnal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Assisa capta coram Roberto de Cliderhowe et sociis suis vide licet Edmundo de Nevil et Johanne Travers apud Preston anno regni Regis Edwardi filii Regis E xii et anno incarnacionis Domini millesimo CCCXVIII Assisa venit recognoscere si Johannes filius Roberti le Kene de Lancastre et Radulfus le Foulour injuste [] disseisiverunt Nigellum Priorem ecclesie beate Marie de Lancastre de libero tenemento suo in Neuton juxta Lancastre et unde queritur quod disseisiverunt eum de quinque acris more et pasture et quinque acris brusseti cum pertinentiis [] Et Johannes et Radulphus non venerunt sed quidam Willelmus Laurence venit et respondit pro eis tanquam eorum Ballivus Et dicit quod ubi predictus Prior supponit per breve suum quod tenementa de quibus queritur disseisin sunt in Neuton juxta Lancastre Neuton non est villa Burgus neque hameletus unde petit judicium de brevi Et si convincatur [] tunc dicit quod tenementa illa sunt in Lancastre et non in Neuton Et si convincatur [] dicit quod tenementa in visu posita sunt communia pasture ipsorum Johannis et Radulphi de qua ipsi et omnes antecessores sui a tempore quo non extat memoria seisita fuerunt tanquam pertinente ad liberum tenementum suum in Lancastre Et dicit quod cum predictus Prior de tenementis illis se appruasse voluisset iidem Johannes et Radulphus ipsum Priorem id facere non permiserunt absque aliqua disseisina ei inde facienda Et hoc ponit se super assisam et Prior similiter Ideo capiatur assisa Juratores dicunt super sacramentum suum quod Neuton est hameletus de Bulk et quod tenementa in visu posita sunt in Neuton et non in Lancastre Et dicunt quod quidam Rogerus le Peytevin quondam dominus ville Lancastrie per cartam suam dedit cuidam Priori Lancastrie predecessori istius Prioris hameletum de Neuton cum omnibus suis pertinentiis sine ullo retinemento per certas metas et divisas tenendum sibi et successoribus suis et ecclesie sue beate Marie Lancastrie in liberam puram et perpetuam elemosinam imperpetuum Et quod Dominus J quondam Rex Anglie dum fuit Comes Morton et dominus ville Lancastrie antequam Regni sui regimen suscepit predictam donacionem confirmavit nihil sibi reservando Qui quidem Dominus J Rex postmodum fecit predictam villam Lancastrie liberum burgagium et concessit hominibus et burgensibus ejusdem ville communiam pasture ad averia sua infra forestam suam de Quernemore ita tamen quod averia illa infra forestam illam non pernoctarent Dicunt etiam quod tenementa unde predictus Prior queritur disseisiri sunt inter predictam villam Lancastrie et forestam predictam Et quod predicti Johannes et Radulphus et ceteri homines ejusdem ville Lancastrie cum averiis suis fugatis et refugatis de villa Lancastrie juxta tenementa predicta usque ad predictam forestam quandoque depasti fuerunt in eisdem sub colore concessionis predicte predicti Domini Regis J facte de communia pasture predicta et non ratione communie pertinent[is] ad aliquod liberum tenementum suum in Lancastre Et juratores quesiti si aliquis predecessorum istius Prioris alicubi se appruaverunt infra hameletum de Neuton dicunt quod sic et sine alicujus impedimento Quesiti etiam si predicta villa Lancastrie et predicta hameleta de Neuton communicant adinvicem Dicunt quod non Et quia compertum est per assisam istam quod predicta hameleta de Neuton et predicta villa Lancastrie non communicant adinvicem nec predicti Johannes et Radulphus aliquam communiam pasture in eodem hameleto tanquam pertinentem ad tenementa sua in Lancastre clamare possunt ratione concessionis predicti domini J Regis facte de communia pasture infra forestam predictam post predictas donacionem et confirmacionem factas predecessoribus istius Prioris de eodem hameleto cum idem dominus J Rex tunc temporis nichil habuit in eodem hameleto videtur curie quod quamvis iidem Johannes et Radulphus communiam pasture in predicto loco unde [] vicibus aliquibus sibi usurparunt ut predictum est hoc eis titulum communiandi attribuere non potest Et ideo consideratum est quod predictus Prior recuperet inde seisinam suam per visum recognitionis et dampna sua que taxantur per eosdem ad quatuor denarios Et Johannes et Radulphus in misericordia [] Postea ad sectam predicti Prioris asserentis ipsum seisinam suam aut dampna [] juxta cons[iderationem] predictam non habere preceptum est vicecomiti Lancastrie quod per duos liberos [] de comitatu suo scire fac[iat] prefatis Johanni et Radulpho quod sunt coram Rege in Octavis Sancti Michaelis ubicunque [] ad ostendendum si quid pro se [] quare idem Prior seisinam suam de tenementis predictis una cum dampnis [] juxta recuperacionem suam ante dictam habere non debeat ulteriusque facturi [] quod curia [] in hac parte [] Istud Recordum missum fuit coram Rege ubicunque in Octavis Sancte Trinitatis Anno regni predicti Regis Edwardi xvi