Charter Document - 05810144

Charter Document - 05810144


Charter Number: 05810144
Cartulary Title: Materials for the History of the Church of Lancaster
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Assessment
Date: 1323
Date type: Internal, Regnal, Lunar
Resource Link(s):

Charter:

Assisa capta apud Preston in Amundernesse coram Willelmo de Herle et Galfrido le Scrope justiciariis ad assisam in Comitatu Lancastrie capiendum assignatis die Lune proximo ante festum Sancti Bartholomei Apostoli anno regni Regis Edwardi filii Regis Edwardi xvii Assisa venit recognoscere si Edmundus de Dacre injuste [] disseis[ivit] Nigellum Priorem Ecclesie beate Marie de Lancastre de libero tenemento suo in Hesham post primam [] Et unde queritur quod disseis[ivit] eum de tertia parte medietatis unius acre pasture cum pertinentiis [] per loca [] Et Edmundus venit et dicit quod ipse et quid[am] Robertus filius Thome de Hesham sunt Domini ville de Hesham et tenent pasturam et vasta ejusdem ville in communi Et dicit quod ipse tenet predictam tertiam partem in visu positam in communi cum predicto Roberto in forma predicta qui quidem Robertus non nominatus [] Et si convincatur [] dicit quod ipse non fecit ei aliquam injuriam seu disseis[inam] Et de hoc ponit se super assisam [] Et Prior dicit quod ipse est Dominus tertie partis ville predicte et quod predictus Edmundus est dominus duarum parcium [] Et quod idem Edmundus apparavit se de predicta medietate acre pasture unde predicta tertia pars posita in visu est parcella sine assensu et voluntate ipsius Prioris et in forma predicta ipsum inde disseisivit Et hoc petit quod enquiratur per assisam Et Edmundus similiter Ideo capiatur assisa Recogn[itores] consensu parcium electi dicunt super sacramentum suum quod predictus Edmundus est tenens de predicta tertia parte in visu posita absque hoc quod predictus Robertus unquam aliquid habuit in eadem Et quod idem Prior est Dominus tertie partis ville predicte Et quod idem Edmundus qui est Dominus duarum partium ville ejusdem apparavit se de predicta medietate unde predicta tertia pars in visu posita est parcella sine assensu ipsius Prioris et sic idem Edmundus ipsum inde disseisivit Ideo consideratum est quod predictus Prior recuperet inde seisinam suam per visum recognitionis assise predicte Et dampna sua que taxantur per eosdem ad duos denarios et predictus Edmundus in misericordia Et super hoc predictus Prior gratis remisit dampna []

Source (click image below to view full size)