Charter Document - 05810137
Charter Number: | 05810137 |
---|---|
Cartulary Title: | Materials for the History of the Church of Lancaster |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Order |
Date: | 1329 - 1332 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Johannes de Denum vicecomes Lancastrie Ballivo Lonesdalie salutem Quia Radulphus Prior ecclesie beate Marie Lancastrie coram Justiciariis apud Westmonasterium recuperavit seisinam suam versus Willelmum Wither et Mariam uxorem ejus Willelmum filium Johannis de Lanc[astre] de Hollgill chivaler et Alinam uxorem ejus et Agneten sororem ejusdem Aline de tertia parte unius molendini cum pertinentiis in Catona ut jus ecclesie me beate Marie Lanc[astrie] per defaltam ipsorum Willelmi Marie Willelmi Aline et Agnetis [] Ex parte Domini Regis tibi precipio quod eidem Priori de predicta tertia parte cum pertinentiis sine delatione plenariam seisinam habere facias Et hoc non omittas