Charter Document - 05810136

Charter Document - 05810136


Charter Number: 05810136
Cartulary Title: Materials for the History of the Church of Lancaster
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Order
Date: 1330
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Edwardus Dei gratia Rex Anglie Hibernie et Dux Aquitanie vicecomiti Lancastrie salutem Scias quod Radulphus Prior ecclesie beatie Marie Lancastrie in Curia nostra coram Justiciariis nostris apud Westmonasterium recuperavit seisinam suam versus Willelmum Wyther et Mariam uxorem ejus Willelmum filium Johannis de Lancastre de Hollgill chivaler et Alinam uxorem ejus et Agnetem sororem ejusdem Aline de tertia parte unius molendini cum pertinentiis in Catona ut jus ecclesie sue beate Marie Lancastrie per defaltam ipsorum Willelmi Mariae Willelmi Aline et Agnetis nulla collusione inter eos prelocuta prout per quandam jurationem coram dilecto et fideli nostro Johanne Travers die dominica in Crastino Nativitatis beate Marie apud Lancastre captam convictum fuit Et ideo tibi precipimus quod eidem Priori de predicta tertia parte cum pertinentiis sine dilatione plenariam seisinam habere facias Teste J de Stonore apud Westmonasterium vj die Decembris anno regni nostri quarto

Source (click image below to view full size)