Charter Document - 05810134
Charter Number: | 05810134 |
---|---|
Cartulary Title: | Materials for the History of the Church of Lancaster |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Appeal |
Date: | 1329 - 1330 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Placita apud Westmonasterium coram J de Stonore et sociis suis Justiciariis Domini Regis de Banco a die Sancti Hillarii in xv dies anno regni Regis Edwardi tertii a conquestu quarto Radulphus Prior ecclesie beate Marie Lancastre per Thomam de Gosenargh attornatum suum ap[ponavit] se quarto die versus Willelmum Wither et Mariam uxorem ejus Willelmum filium Johannis de Lancastre de Hollgill chivaler et Alinam uxorem ejus et Agnetem sororem ejusdem Aline de placito tertie partis unius molendini cum pertinentiis in Caton quam clamat ut jus ecclesie sue beate Marie Lancastrie [] Et ipsi non venerunt et alias fecerunt defaltam hic scilicet a die Sancti Michaelis in xv dies proxime preteritos postquam essonia [] Ita quod tunc preceptum fuit vicecomiti quod caperet predictam tertiam partem in manu domini Regis [] Et diem [] Et quod summon[eret] eos quod essent hic ad hunc diem scilicet a die Sancti Hillarii in xv dies proxime sequentes Et vicecomes modo testatur diem capcionis [] Et quod summon[eret] eos [] Ideo consideratum est quod predictus Prior recuperet inde seisinam suam versus eos per defaltam Et iidem Willelmus et alii in misericordia set cesset executio eo quod dubitatur de fraude inde inter eos prelocuta contra formam statuti quo cavetur ne terre seu tenementa ad manum mortuam deveniant quoquo modo Et preceptum est vicecomiti quod venire faciat hic a die Pasche in xv dies xii [] per quos [] Et qui predictum Priorem nulla affinitate attingant ad recogn[oscendum] quale jus predictus Prior habet in predicta tertia parte et quis predecessorum suorum fuit inde in seisina ut de jure ecclesie sue predicte Et interim cap[iat] in manu Domini Regis predictam tertiam partem et quod de exitu ejusdem ad scaccarium Domini Regis respondeat Et quod scire faciat capitalibus dominis feodi illius medietatis et immedietatis quod tunc sint ibi audituri illam recognitionem si []