Charter Document - 05810127

Charter Document - 05810127


Charter Number: 05810127
Cartulary Title: Materials for the History of the Church of Lancaster
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Record
Date: 1330
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Placita apud Westmonasterium termino Sancti Michaelis coram Johanne de Stonore et sociis suis anno regni Regis Edwardi tertii a conquestu quarto Lancastre Johannes Travers persona ecclesie de Eccleston summonibus fuit ad respondendum Radulpho Priori ecclesie beate Marie Lancastrie de placito quod Reddat ei quadraginta solidos qui ei a retro sunt de annuo redditu viginti solidorum quem ei debet [] Et unde idem Prior per Thomam Gosenarch Attornatum suum dicit quod predictus Prior fuit seisitus de predicto annuo redditu per manus predicti Johannis ut de jure ecclesie ipsius Prioris beate Marie Lancastrie predecessores istius Prioris nunc a tempore quo non extat memoria semper seisitis fuerunt de eodem annuo redditu per manus omnium personarum predicte ecclesie de Eccleston predecessorum ipsius Johannis usque duobus annis ante diem impetracionis predicti Brevis scilicet octavo die Februarii anno regni domini Regis nunc quarto quod predictus Johannes predictum annuum redditum predicto Priori subtraxit et eum ei reddere contradixit et ad huc contradicit Unde dicit quod deterioratus est et dampna habet ad valenciam centum solidorum et inde producit sectam et cetera Et Johannes venit et non potuit dedicere quin ipse tenetur predicto Priori in predicto annuo redditu sicut Idem Prior superius eum narravit [] Ideo consideratum est quod predictus Prior recuperet versus eum predictum annuum redditum et dampna sua predicta Et idem Johannes in misericordia et super hoc predictus Prior gratis remittit ei dampna []

Source (click image below to view full size)