Charter Document - 05810126

Charter Document - 05810126


Charter Number: 05810126
Cartulary Title: Materials for the History of the Church of Lancaster
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Inquest, Confirmation, Judgement
Date: 1317
Date type: Internal, A.D., Calendar, Papal
Resource Link(s):

Charter:

Universis sancte matris ecclesie filiis ad quorum noticiam presentes littere prevenerint Walterus permissione divina Coventrensis et Lichfeldensis Episcopus salutem in eo qui [] Que gesta sunt coram nobis eo melius inposterum elucescent si scriptoris testimonio roborentur cum igitur dudum nobis nostre visitacionis officium in partibus ultra aquam de Mersee in Decanatu Leylond nostre Diocesis anno Domino millesimo trecentesimo decimo septimo auctoritate ordinaria exercentibus intimatum fuisset quod Magister Willelmus de Lancastre Rector ecclesie de Croston nostre Diocesis pretendens ecclesiam de Eccleston in dicto Decanatu existentem ad jus et proprietatem ecclesie sue de Croston pertinere et ab eadem sicut capella a matrici ecclesia dependere Magistrum Radulfum de Tunstall Rectorem ecclesie de Eccleston predicte super jure quod habet et habuit in eadem et super ipsius ecclesie libertate sepius inquietavit ac etiam molestavit Nosque super premissis volentes utrique parti facere justicie complementum dictum Magistrum Willelmum coram nobis ad certos diem et locum legitime fecimus evocari nobis ex officio et dicto Magistro Radulfo de justicia responsurum ad quos diem et locum cum constiterit nobis per litteras certificat orias officialis Domini Archidiaconi Cestre dictum Magistrum Willelmum ut permittitur fuisse vocatum dicto Magistro Radulpho pro se et ecclesia sua predicta coram nobis personaliter comparente et Magistro Willelmo predicto comparente per Dominum Willelmum de Kendale capellanum procuratorem suum cujus procuratorium sigillo privato dicti Magistri Willelmi fuit signatum de quo sigillo ac de voluntate ipsius consignantis nobis per testes ydoneos sufficiens fuerat facta fides dictus Magister Radulphus pro se et ecclesia sua de Eccleston predicta proposuit coram nobis contra partem Magistri Willelmi quod cum dicta ecclesia de Eccleston sit ecclesia Parochialis per se aurata et ab aliqua alia non defendens et proprias fines et limitaciones patiens a tempore cujus contrarii memoria non existit ipseque Radulphus ad ecclesiam de Eccleston predictam per loci diocesanum fuisset admissus et Rector in eadem canonice institutus ac ipsam aliquamdiu quiete et pacifice possedisset dictus tamen Magister Willelmus Rector ecclesie de Croston dictam ecclesiam de Eccleston fore capellam ecclesie sue de Croston minus veraciter pretendebat et eundem Magistrum Radulphum super jure ecclesie sue de Eccleston predicte indebite gravat inquietat et molestat propter quod petit pro jure ecclesie de Eccleston pronunciari et dictum Magistrum Willelmum ab hujusmodi molestacione et perturbacione coniberi ac perpetuum scilencium sibi imponi Ad que procurator predictus litem contestando affirmative respondit narrata prout narrantus vera esse assertus quod dicta ecclesia de Eccleston fuit et est ecclesia parochialis a dicta ecclesia de Croston non dependens et ita fuit reputata et habita ab antiquo aliudque pactenus vulgariter non audivit nihilominus ad informacionem pleniorcm super premissis habendis dictus Magister Radulphus varia instrumenta fundacionis Prioratus Lancastrie ad quem jus patronatus dicte ecclesie de Eccleston noscitur pertinere Et eciam litteras bone memorie E [] quondam Coventrensis et Lichfeldensis Episcopus et alia munimenta coram nobis exhibuit et ostendit ac certis die et loco ad audiendum pronunciationem nostram dictis partibus assignatis ad quos utraque parte ut superius comparente Nos recensitis examinatis propositis confessatis et exhibitis in negocio antedicto Quia invenimus intencionem dicti Magistri Radulphi sufficientem esse fundatam et probatam dictam ecclesiam de Eccleston fuisse ab antiquo et in presenti esse ecclesiam per se curatam et ab ecclesia de Croston nullatenus dependentem sententialiter et diffinitive pronunciamus dicto Magistro Willelmo de Lancastre et successoribus suis in ecclesia de Croston predicta ut ab inquietacione et molestacione predictis desistant perpetuum scilencium imponentes Hanc autem nostram pronunciacionem per manus Magistri de Guthmundele clerici nostri Notarii auctoritate apostolica publici scribi volumus et precipimus publicari Datum apud Ormeschurch et facta fuit ista pronunciatio xiiii Kalendis Julii Anno Domini supradicto indictione xv Pontificatus Sanctissimi Patris et Domini Johannis Divina providencia pape xxii anno primo in presencia Reverendorum virorum Magistrorum Philippi de Durvyle Lych[feldensis] et Roberti de Weston Landauensis ecclesiarum ecclesiarum canonicorum ac Magistri Ricardi de Asceby et plurimorum aliorum testium ad hoc specialiter rogatorum et vocatorum Et ego Nicholaus de Guthmundele clericus Lincolnensis Diocesis publicus auctoritate sancte Romane ecclesie Notarius premisse pronunciacioni presens interfui una cum testibus prescriptis ipsam sic fieri vidi et audivi et manu mea scripsi et publicavi et in hoc publicum instrumentum redegi signoque meo solito et consueto signavi tam per venerabilem patrem antedictum tam per utramque partem personaliter postea presentem pronunciacione prefata et sue cuius tenore primitus dicto Magistro Willelmo de Lancastre Rectori ecclesie de Croston prefate recitata Rogatus Et dictus Walterus sigilli impressione presens instrumentum fecit muniri ad majorem rei evidenciam et uberiorem cautelam

Source (click image below to view full size)