Charter Document - 05810113
Charter Number: | 05810113 |
---|---|
Cartulary Title: | Materials for the History of the Church of Lancaster |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant, Quitclaim |
Date: | 1292 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus hoc scriptum visuris vel audituris Almaricus de Marisco filius Roberti de eadem salutem Noveritis me concessisse remisisse et omnino pro me et heredibus meis quietum clammasse et presenti carta mea confirmasse deo et ecclesie beate Marie de Lancastre Priori et monachis ibidem deo servientibus et eorum successoribus totum jus et clammium quod habui vel habere potui in tota terra et omnibus tenementis et rebus aliis quibuscunque que Robertus de Marisco pater meus unquam habuit apud Pulton in Ammondernesse Tenenda et habenda imperpetuum predictam terram et tenementa et omnia alia prout superius continetur predicto Priori et ejus successoribus libere quiete bene et in pace Ita quod ego predictus Almaricus vel heredes mei vel aliquis alius nomine nostro in omnibus et singulis supradictis nichil juris vel clammii de cetero exigere poterimus aut eciam vendicare In cujus rei testimonium presentibus literis sigillum meum apposui Data et acta apud Lancastre coram Domino Hugone de Gressingham Domino Willelmo de Ormesby Domino Johanne Wogan Magistro Johanne Lovell Domino Willelmo le Mortemer tunc ibidem Itinerantibus ut patet predictorum in itinere suo die Mercurii in crastino Sanctorum Processi et Martiniani anno regni Regis Edwardi vicesimo