Charter Document - 05810112
Charter Number: | 05810112 |
---|---|
Cartulary Title: | Materials for the History of the Church of Lancaster |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant, Memorandum |
Date: | 1258 - 1259 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Robertus de Marisco de parva Pulton salutem Noveritis quod cum coram Justiciariis ultimo itinerantibus apud Lancastre finem fecissem erga dominum Regem pro xxx marcis pro qu[a]dam transgressione coram prefatis Justiciariis michi imposita et eidem domino Regi fratrem Willelmum Priorem Lanc[astrie] coram prefatis Justiciariis plegium invenisse simul cum aliis quorum nomina in rotulo predicto Justiciarorum continentur de predictis xxx marcis domino solvendis cum summonicio de Scaccario domini regis Vicecomiti Lanc[astrie] venerit obligo me et omnia bona mea tam mobilia quam immobilia eidem Priori scilicet totum tenementum meum quod in feodo dicti Prioris teneo in parva Pulton tam in terris et in pratis quam in domibus possessionibus et aliis Ita scilicet quod bene licebit dicto Priori et successoribus suis et monachis de Lancastre predictum tenementum cum pertinenciis sicut predictum est in manus seisire et proficuum eorumdem tenementorum recipere quousque predicto domino Regi de predictis xxx marcis fuerit satisfactum si forte contingat quod predictum Priorem et alios de predicto pleggio in toto vel in parte non acquietavero Concedo eciam pro me et heredibus meis quod nemini dabo vendam vel alio modo alienabo aliquid de predictis tenementis cum pertinenciis quousque dicte triginte marce domino Regi sicut predictum est plenarie persolvantur In cujus rei testimonium literas meas eidem Priori signo meo appenso feci patentes Hiis testibus Domino Johanne de Cauz Abbate de Burgo Sancte Petri Domino Rogero de Thurkelby Domino Petro de Percy Domino Nicholao de Holon Domino Johanne de Withill tunc tempore Justiciariis itinerantibus