Charter Document - 05810106

Charter Document - 05810106


Charter Number: 05810106
Cartulary Title: Materials for the History of the Church of Lancaster
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement, Grant, Quitclaim
Date: 1256 - 1257
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Anno regni regis Henrici filii regis Johannis xli facta fuit hec conventio inter dominum Willelmum de Reo dictum Priorem Lanc[astrie] et monachos ibidem deo servientibus ex una parte et Jacobum de Pulton ex alia videlicet quod predicti Prior et monachi concesserunt remiserunt et omnino pro se et successoribus suis imperpetuum quietum clammaverunt dicto Jacobo et heredibus suis xviij d de annuali redditu de tenemento quod de eis tenet in Pulton Et quod ipse Jacobus et heredes sui de cetero solvere debent dictis Priori et monachis duos solidos argenti et sex denarios ad debitum anni terminum Pro hac autem concessione remissione [et] quieta clammacione concessit remisit et omnino de se et heredibus suis quietum clammavit imperpetuum dictus Jacobus dictis Priori et monachis totum jus et clammium quod habuit vel habere poterint in toto tenemento quod Robertus filius Ricardi de Pulton de eo tenuit in villa de Pulton tam in dominicis quam in homagiis tam in serviciis quam in annualibus redditibus tam in Wardis quam in escaetis releviis et aliis exitibus terre quocumque casu contingere vel evenire poterint Ad cujus rei majorem securitatem adhibendam uterque presenti scripto sigilla sua apposuerunt Hiis testibus Domino Milite de Clyfton Domino W de Carleton Domino J de Lee Willelmo de Sengelton Ada de Kellet Johanne de Hacuneshou Alano de Catherton et aliis

Source (click image below to view full size)