Charter Document - 05810080
Charter Number: | 05810080 |
---|---|
Cartulary Title: | Materials for the History of the Church of Lancaster |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1256 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Johannes filius Willelmi de Stalmyne pro salute anime mee et animarum predecessorum et successorum meorum concessi dedi et hac presenti carta mea confirmavi Deo et ecclesie beate Marie Lanc[astrie] Priori et monachis ibidem Deo servientibus in puram et perpetuam elemosinam tres perticatas terre cum pertinenciis in Stalmyn jacentes in campo que vocatur Dyche ffurlong inter terram Abbatis de ffurneys et terram Roberti de Wath Tenendas et habendas predictis Priori et monachis et eorum successoribus in adeo puram et perpetuam elemosinam sicut aliqua terra liberius et quiecius dari potest vel concedi Ego vero Johannes et heredes mei vel eorum assignati predictam terram cum omnibus libertatibus et aysiamentis tante terre in villa de Stalmyne pertinentibus dictis Priori et monachis et eorum successoribus contra omnes mortales warantizabimus et defendemus imperpetuum In cujus rei testimonium presenti scripto sigillum meum apposui Hiis testibus Willelmo de Sengleton Ricardo de Thornton Roberto de Shireburn Simone de Hamelton et multis aliis