Charter Document - 05810079
Charter Number: | 05810079 |
---|---|
Cartulary Title: | Materials for the History of the Church of Lancaster |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1256 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Ricardus filius Matildis de Stalmyn dedi concessi et hac presenti carta mea confirmavi Deo et beate Marie de Lanc[astre] et monachis ibidem Deo servientibus unam acram et unam rodam terre mee in Stalmyne cujus scilicet una acra jacet in cultura que vocatur Yarlegmerker inter terram Roberti de Wath et terram Henrici de Stalmyn et una roda jacet in cultura que vocatur Stodholm inter terram Roberti de Nuby et viam que vocatur Stodholmegate Tenendam et habendam predicte ecclesie beate Marie de Lanc[astre] et monachis supradictis in puram et perpetuam elemosinam cum omnibus pertinenciis libertatibus et aysiamentis predicte terre pertinentibus adeo libere et quiete sicut aliqua elemosina liberius vel quiecius dari vel confirmari poterit nichil ex ea alicui persolvendo nisi elemosinas et oracionum suffragia Ego vero predictus Ricardus et heredes mei predictam terram cum pertinenciis in omnibus predicte ecclesie et monachis contra omnes homines et feminas imperpetuum warantizabimus In cujus rei testimonium ego predictus Ricardus hoc presens scriptum sigillo meo roboravi Hiis testibus Domino Willelmo de Carleton Domino Johanne de Hacuneshou Ricardo de Thornton Roberto de Shireburn Simone de Hamelton Henrico de Stalmyn et multis aliis