Charter Document - 05810061
Charter Number: | 05810061 |
---|---|
Cartulary Title: | Materials for the History of the Church of Lancaster |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1256 - 1284 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Rogerus fforestarius et Mabilia uxor mea in prosperitate nostra dedimus concessimus et presenti carta nostra confirmavimus Deo et ecclesie beate Marie de Lancastr[e] et monachis ibidem Deo servientibus medietatem unius tofti in Scotford quam Everardus quondam tenuit de domina Dionisia et unam perticatam terre jacentem juxta dictam dimidietatem tofti cujus una extremitas extendit se ad viam regiam et altera ad terram quam Johannes le Turnur quondam tenuit de ecclesia Sancte Marie de Lanc[astre] cum omnibus aysiamentis dicte ville de Scotford pertinentibus Hanc vero dimidietatem tofti et prefatam perticatam terre dedimus et concessimus ecclesie beate Marie Lanc[astrie] et monachis ibidem Deo servientibus pro salute animarum nostrarum et antecessorum nostrorum in puram et perpetuam elemosinam adeo libere sicut aliqua elemosina dari potest liberius melius plenius vel quiecius ita quod simus participes omnium beneficiorum que fiunt vel fient in ecclesia beate Marie Lanc[astrie] et Rogerus filius Alewardi de Scotford warantizabit ecclesie Sancte Marie Lanc[astrie] et ejusdem ecclesie monachis donacionem prefate terre quam michi Rogero et Mabilie uxori mee per cartas suas in prosperitate sua ex concensu et assensu heredum suorum dedit et concessit prout carte nostre testantur quas ecclesie beate Marie Lanc[astrie] et ejus dem loci monachis in vita nostra relinquimus et quia signa propria non habuimus ad instanciam domini Prioris Lanc[astrie] Burgences Lanc[astrie] presenti pagine suum signum commune apposuerunt Hiis testibus Ada filio Mathei Nicholao tinctore Rogero filio ffulconis Bonefacio Hugone de Berewyke Laurencio Henrico de Wyntona Philippo clerico et aliis